Nomen urbis a flumine, quod etiam Elbinga nuncupatur, originem ducit. Elbingae fluminis nomen (Ilfing, vocabulumlinguae Prussicae) primo a Wulfstano, viatore Anglo, anno 890 perscriptum est.[1]
Elbinga in antiquo territorio Borussico Pogesaniae sita est, ad flumen eiusdem nominis, inter planitiem magnam deltae Vistulae et colles Elbingenses qui ad altitudinem 197 m super maris aequor (mons Milejewska Góra seu Butterberg) elevantur.
Inter res Elbingae notatu dignas enumerari possunt praesertim multae (circiter quinquaginta) magnae sculpturaeabstractae in variis locis urbis positae. Quae a sculptoribus Polonis annis ab 1965 ad 1973 exstructae sunt, haud raro operariis officinarum ferrariarum adiuvantibus,[2] ipsisque sculpturis ex officinis, ubi confectae erant, ad vias urbis directe translatis.[3] Hae sculpturae Polonice “formae spatiales” (formy przestrzenne) appellantur, atque periegetibus Elbingam venientibus “iter formarum spatialium” proponitur.