Edmundus Rostand (natus Massiliae die 1 Aprilis 1868; propter morbum Hispanicum mortuus Lutetiae die 2 Decembris 1918) fuit poëta Francogallicus neo-romanticus, qui inclytum ludum scaenicum tituli Cyrano de Bergerac scripsit. Rostand quoque opus nomine Les Romanesques scripsit, quod in comoediam musicam The Fantaskticks conversum est. Saeculo undevicensimo, ludi scaenici a Rostand scripti optionem dissimilem theatri naturalistici dederunt.
Rostand in Academiam Francicam anno 1901 cooptatus est.
Nexus externi