Ecclesia, plerumque saeculis XII et XIII constructa, architectura francigena, vel adeo gothica, prae se fert. Hoc modo Wellensis differt ab aliis Medii Aevi cathedralibus Anglicis, quarum partes opere romano, saeculo XI a Normannis per Angliam dispensum, constructae sunt. Constructio partis orientalis et chori circa annum 1175 coepit. Ioannes Harveyrerum gestarum scriptor eam primam structuram vero francigenam vel gothicam ducit, quae a romanam dissideret.[2] Opus lapideum porticuum acutorum et pilarum striatarum beatur cymatiis eminentibus complicatisque et capitulis modo "foliorum rigidorum" insculptis. In parte orientali conservantur antiquae fenestrae vitri picti, quod in Anglica rarum est. In fronte eius, modo Anglico priore constructa, plus quam trecentae effigies monstrantur, quas Harvey appellat "supremum in Anglia facinus coniunctarum artium plasticarum". Hae effigies iam saeculo XV a Willelmo Worcestre in Itinerariis Latinitate sua referuntur:
Memorandum quod in occidentali et boriali parte ecclesie principalis sancti Andree sunt tres magne boterasses cum tribus ordinibus magnorum ymaginum de veteri lege. Et in plana occidentali ecclesie sunt sex magne et alte boterasses situate ad latitudines .6. pedum et densitudines circa trium virgarum cum tribus ordinibus magnarum ymaginum de nova lege sculptarum. Et in orientali et boriali parte dicte ecclesie sunt due maxime boterasses ad altitudines circa .lx. pedum cum tribus ordinibus ... cum magnis ymaginibus de nova lege.[3]
↑Oggins, Robin. Cathedrals (Sterling Publishing Co., 1996) p. 42; Clifton-Taylor, Alec. The Cathedrals of England (Thames & Hudson, 1967. ISBN 978-0-500-18070-9) p. 274
↑Harvey, John. English Mediaeval Architects (Sutton Publishing, 1987. ISBN 978-0-86299-452-5) p. 19
↑Ioannes Nasmith, Itineraria Symonis Simeonis et Willelmi de Worcestre (Cantabrigiae, 1778) p. 285; Hope et Lethaby (1904) p. 6
Coldstream, N. et P. Draper, edd. 1979. Medieval art and architecture at Wells and Glastonbury
Freeman, Edward A. (1870). History of the cathedral church of Wells as illustrating the history of the cathedral churches of the old foundation. Londinii: Macmillan Textus apud Internet Archive
King, Richard John (1876). Handbook to the Cathedrals of England. Southern division, part 1: Winchester, Salisbury, Exeter, Wells. Londinii: John Murray. 2a ed. Textus apud Internet Archive
Malden, Richard H. (1947). The Story of Wells Cathedral. Raphael Tuck & Sons
Matthews, Melvyn (2005). "The Meaning of Wells Cathedral". In Dunning, Robert. Wells Cathedral. Scala Publishers Ltd. ISBN978-1-85759-370-9
Reid, R. D. (1963). Wells Cathedral. Friends of Wells Cathedral. ISBN978-0-902321-11-3
Smith, John Colin Dinsdale (1975). Picture Book of Misericords of Wells Cathedral. Friends of Wells Cathedral. ISBN978-0-902321-15-1