Cuius diei nomen a cineribus accepit, qui, facti de ramis olivarum, sive aliarum arborum, anno praecedenti benedictis, super caput fidelium hodie imponuntur.
Tempus vero sacrum Quadragesimae dies habet quadraginta sex, quorum paenitentiae et ieiunii sunt quadraginta, festivi autem sex, quia in omnibus dominicis celebratur gaudium resurrectionis Christi. Reliqui quadraginta recolunt totidem dies in quibus in desertoIesuscibo abstinebat.
In ecclesiis autem orientalibus tempus ieiuniorum iam anteriore feria secunda incipit. Itemque in ritu ambrosiano tempus Quadragesimae initiatur sequenti die dominica, ieiunium vero posteriore feria secunda. Quibus igitur in traditionibus feria quarta cinerum non celebratur.