Deminutivum est vocabulum ab alio vocabulo derivatum, quod deminuat, attenuet vel temperet significatum illius vocabuli principalis. In lingua Latina non modo nomina (cum substantiva tum adiectiva), sed etiam verbademinui possunt. Deminutio efficitur suffixostirpi principali addendo. Sic nomen 'hort-us' (a stirpe 'hort-') deminutive fit 'hort-ul-us' suffixo '-ul-' stirpi addito.
Nomina deminutiva ponuntur cum pro signo caritatis, tum familiaris loco agnominis, sicut Iacobulus ex Iacobo. Exemplum significationis contemnentis est agnomen Romulo Augusto, Augustulus, utpote quod licentius sit in imperatorem dictum.
Deminutiva nominum substantivorum et adiectivorum
Deminutivum monstrat plerumque peioritas vel affectio in nominibus propriis. Potest quoque monstrare parvitas in aliis formis. Conservat genus nominis principalis (Vicus m. → Viculus m.) Formae iregulares sunt "Conventus" m. (qui fit "Conventiculum" n.) et "Nux" f. (quae fit "Nucleus" m.)
Suffixa deminutiva
In lingua Latina tria suffixa deminutiva inveniuntur:
-(c)io, -(c)iōnis (m.). Hoc suffixum rarissime invenitur. Adhibetur tantum in nominibus substantivis spectantibus ad viros, ita ut deminutivum quoque ipsum plerumque sit generis masculini. Exempla praecipua sunt:
homo > homun-cio (m.)
Graeculus > Graecul-io (m.)
pūmilus > pūmil-io (m./f.)
pūsus > pūs-io (m.)
senex > senec-io (m.)
Nomen 'Graeculionis', per iocum a Petronio fictum, nobis ostendit hoc suffixum alio quoque suffixo deminutivo (i.e. -ul-) appendi posse.
-ŭleus (m.). Hoc quoque suffixum rarissime invenitur. Appenditur nominibus tam femininis quam masculinis, sed forma deminuta ipsa semper est generis masculini. Exempla praecipua sunt:
equus (m.) > ec-uleus (m.)
acus, -ūs (f.) > ac-uleus (m.)
nux, nucis (f.) > nuc-(u)leus (m.)
Huic typo deminutivorum fortasse nomen quoque 'hinnuleus' (vel 'inuleus') addendum est, cui forma principalis non est.
-ul- / -ol- / -l- / -(i)cul- (+ -us/-a/-um). Hoc suffixum est trium omnium maximi momenti, quo paene omnia nomina deminui possunt. Secundum declinationem et stirpem nominis principalis variae formae huius suffixi inveniuntur, quae stirpibus - interdum paulum commutatis - appenduntur, plerumque genus principalium conservantes. Nonnulla exempla sunt:
hort-us (m.) > hort-ul-us (m.)
besti-a (f.) > besti-ol-a (f.)
libr-um (n.) > libel-l-um (n.)
mulier (f.) > mulier-cul-a (f.)
os, oss-is (n.) > oss-icul-um (n.)
Regulae formationis deminutivorum huius typi valde nodosae sunt. Infra temptatur eas quam disertissime exponere.
Genus deminutivorum
deminutivum adeo nominis principalis genus conservare solet ut grammatici antiqui suaderent volentibus principale genus cognoscere ut spectarent deminutivum:
Quando dubitamus principale genus, redeamus ad diminutionem et ex diminutivo cognoscimus principale genus. Hypocorismata semper generibus suis unde oriuntur consonant, pauca dissonant, velut haec rana hic ranunculus, hic unguis haec ungula, hoc glandium haec glandula,[1] hic panis hic pastillus et hoc pastillum, . . . haec beta hic betaceus,[2] haec malva hic malvaceus,[3] hoc pistrinum haec pistrilla, ut Terentius in Adelphis, hic ensis haec ensicula et hic ensiculus: sic in Rudente Plautus.[4]Dies communis generis est. Qui masculino genere dicendum putaverunt, has causas reddiderunt, quod dies festos auctores dixerunt, non festas, et quartum et quintum Kalendas, non quartam nec quintam, et cum hodie dicimus, nihil aliud quam hoc die intellegitur. Qui vero feminino, catholico utuntur, quod ablativo casu E non nisi producta finiatur, et quod deminutio eius diecula sit, non dieculus, ut ait Terentius: “quod tibi addo dieculam”. Varro autem distinxit, ut masculino genere unius diei cursum significaret, feminino autem temporis spatium. quod nemo servavit.
– Varro, De Lingua Latina 11.10 (NB. Pomp. C. art. Don. GL 5.164K)
Eiusdem generis debent esse deminutiva, cuius generis sunt principalia; ut puta ideo haec domuncula generis feminini, quia et haec domus generis feminini est: exceptis scilicet paucis istis, scutum[5] pistrinum canis rana verna scutra; nam scutra scutrillus facit,[6]beta betaculus.
– Servius, Commentarius in Artem Donati (Grammatici Latini ex Recensione Henrici Keilii. Vol. 4, ed. H. Keil, 1864). pagina 432, linea 17
Nomina principalia masculini generis deminutivum mittere solent in -us, feminini generis in -a, neutri generis in -um. Vide exempla:
later, -is (m.) > later-cul-us (m.)
mulier, -is (f.) > mulier-cul-a (f.)
tūber, -is (n.) > tūber-cul-um (n.)
Cui regulae, ut solet, sunt aliquot quoque exceptiones. Primum nomina masculina primae declinationis declinationem suam conservant et deminutivum mittunt in -ula, quod nihilominus sit generis masculini:
scurr-a (m.) > scurr-ul-a (m.)
vern-a (m.) > vern-ul-a (m.)
Deinde, ut grammatici (supra citati) quoque admittunt, nonnulla nomina nihilominus genus mutant in deminutione:
xxx
Exempla
principale
deminutivum alterius generis
deminutivum eiusdem generis
ac-us (f.)
aculeus (m.)
calx, calc-is (f.)
calc-ulus (m.)
can-is, -is (m./f.)
can-īcula (f.)
catēn-a (f.)
catēl-lus (m.)
catēl-la (f.) / catēn-ula (f.)
cicer, -is (n.)
cicer-cula (f.)
convent-us, -ūs (m.)
convent-iculum (n.)
curr-us, -ūs (m.)
curr-iculum (n.)
diē-s (m./f.)
diē-cula (f.)
galēr-us (m.)
galēr-iculum (n.)
gust-us, -ūs (m.)
gust-ulum (n.)
linter, lintr-is (f.)
lintr-iculus (m.)
nŭx, nŭc-is (f.)
nŭc-(u)leus (m.)
nŭc-ula (f.)
pistrīn-um (n.)
pistrīl-la (f.)
rān-a (f.)
rān-unculus (m.)
rān-ula (f.)
statu-a (f.)
stat-unculum (n.)
ungu-is, -is (m.)
ung-ula (f.)
ungu-iculus (m.)
vepr-ēs, -is (m.)
vepr-ēcula (f.)
Regulae praecipuae deminutionis nominum
Regulae formationis deminutivorum nominum valde difficiles sunt. Forma suffixi dependet primo a principalis declinatione, tum a stirpis terminatione. Infra primum conspectus brevis datur regularum praecipuarum uniuscuiusque declinationis, deinde conspectus magis extentus regulas quoque obsoletas et formas omnino irregulares includens.
In nominibus propriis declinationis primae, "-ia" fit interdum "-illa" (Lucia → Lucilla, sed Tullia → Tulliola).
Stirpes in -ul- exeuntes
Nomina quorum stirps exit in -ul- (seu principalia seu deminutiva) in deminutione (seu prima seu secunda) illud -ul- mutant in -ell- aut -ill-. Regulam tamen discernere difficile est. In tabula supposita multorum vocabulorum quorum stirps in -ul- exit deminutiva data sunt. Eis quae ipsa deminutiva sunt, principalia sunt praeposita, significatu tamen admodum differentia in parenthesibus () inclusa. Qui systema viderit, dicat!
Stirpes exeuntes in:
- (Principale)
Principale deminutivum primum
deminutivum deminutivum secundum
in -ELL-
in -ILL-
-B(UL)-
-
fābul-a
fābell-a
-
tābul-a
tābell-a
-C(UL)-
-
ancul-a
ancill-a
-
bacul-um
bacill-um
-
crepitācul-um
crepitācill-um
cōdex
cōdicul-us
cōdicill-us
mollis (adi.)
mollicul-us (adi.)
mollicell-us (adi.)
(pēnis)
pēnicul-us
pēnicill-us
avis
avicul-a
aucell-a
locus
locul-us
locell-us
-
ocul-us
ocell-us
-
pōcul-um
pōcill-um
bucca
buccul-a
buccell-a
porcus
porcul-us
porcell-us
furca
furcul-a
furcill-a
-D(UL)-
haedus
haedul-us
haedill-us
-F(UL)-
offa
offul-a
ŏfell-a
-G(UL)-
-
angul-us
angell-us
-
singul-us (adi.)
singill-atim (adv.)
-
cingul-um
cingill-um
(unguis)
ungul-a
ungell-a
-M(UL)-
mamma
mammul-a
mămill-a
-N(UL)-
āgnus)
āgnul-us
āgnell-us
(ānus)
ānul-us
ānell-us
-P(UL)-
-
manipul-us
manipell-us
pūpus/-a
pūpul-us/-a
pūpill-us/-a
-R(UL)-
murmur
murmurul-um
murmurill-um
turtur
turturul-a
turturill-a
-S(UL)-
caps-a
capsul-a
capsell-a
pūsus
pūsul-us
pŭsill-us
-T(UL)-
aries
arietul-us
arietill-us
-
catul-us/-a
catell-us/-a
cist-a
cistul-a
cistell-a
pūtus
pūtul-us
pŭtill-us
-
situl-a
sitell-a
Stirpes in -r- exeuntes
Stirpes exeuntes in:
Exempla
Regulam generalem secuta
principale
deminutivum
principale
deminutivum
cons. + r
libĕr, libr-i
libel-lus
umbr-a
umbel-la
fenestr-a
fenestel-la
fenestr-a
fenestr-ula
sacr-um
sacel-lum
-ĕr-
misĕr, misĕr-i (adi.)
misel-lus
misĕr, misĕr-i (adi.)
misĕr-ulus
tenĕr, tenĕr-i (adi.)
tenel-lus
tenĕr, tenĕr-i (adi.)
tenĕr-ulus
puĕr, puĕr-i
puel-lus
puĕr, puĕr-i
puĕr-ulus
opĕr-a
opel-la
opĕr-a
opĕr-ula
tessĕr-a
tessel-la
tessĕr-a
tessĕr-ula
camĕr-a
camel-la
littĕr-a
littĕr-ula
patĕr-a
patel-la
-ŏr-
amphŏr-a
ampul-la
-ŭr-
satŭr, satŭr-i (adi.)
satul-lus
Stirpes in -n- exeuntes
Stirpes exeuntes in:
Exempla
Regulam generalem secuta
principale
deminutivum
principale
deminutivum
-ēn-
catēn-a
catēl-la /-lus (m.)
catēn-a
catēn-ula
cēn-a
cēn-ula
habēn-a
habēn-ula
harēn-a
harēn-ula
vēn-a
vēn-ula
ahēn-um
ahēn-ulum
-ĭn-
asĭn-us/-a
asel-lus/-la
domĭn-us
domĭn-ulus
gemĭn-us
gemel-lus
fēmĭn-a
fēmel-la
sarcĭn-a
sarcĭn-ula
fiscĭn-a
fiscel-la
fuscĭn-a
fuscĭn-ula
pāgĭn-a
pāgel-la
pāgĭn-a
pāgĭn-ula
lāmĭn-a
lāmel-la
patĭn-a
patel-la
-īn-
bovīn-us (adi.)
bovīl-lus
gallīn-a
gallīn-ula
catīn-us
catīl-lus
piscīn-a
piscīn-ula
lupīn-us
lupīl-lus
spīn-a
spīn-ula
crumīn-a
crumīl-la
vāgīn-a
vāgīn-ula
salīn-um
salīl-lum
pulvīn-us
pulvīl-lus
pistrīn-um
pistrīl-la (f.)
vīn-um
vīl-lum
-ōn-
corōn-a
corōl-la
corōn-a
corōn-ula
persōn-a
persōl-la
caupōn-a
caupōn-ula
zōn-a
zōn-ula
-gn-
pugn-us
pugil-lus
agn-us
agn-ellus
sign-um
sigil-lum
tign-um
tigil-lum
-mn-
column-a
columel-la
aerumn-a
aerumn-ula
lāmn-a
lāmel-la
lāmn-a
lāmn-ula
scamn-um
scabel-lum scabil-lum scamil-lus (m.)
domn-a
domn-ula
Deminutiva in -xill- exeuntia
Stirpes exeuntes in:
Exempla
Excepta
principale
deminutivum
principale
deminutivum
-aul- -āl- -ēl-
paul-us (adi.)
pauxil-lus
paul-us (adi.)
paul-ulus
pāl-us
paxil-lus
tāl-us
taxil-lus
āl-a
axil-la
āl-a
āl-icula
māl-a
maxil-la
vēl-um
vexil-lum
Excepta
deminutiva exeuntia in:
Exempla
principale
deminutivum irregulare
deminutivum regulare
-CUL-
lagoen-a / lagōna
lagun-cula
-ĀCUL-
vern-a (m.)
vern-āculus (m. / adi.)
vern-ula (m.)
-ICUL-
āl-a
āl-icula
axil-la
bland-us (adi.)
bland-iculus
bland-ulus
galēr-us (m.)
galēr-iculum (n.)
montān-us (adi.)
montān-iculus
pann-us
pann-iculus
pann-ulus
pugn-a
pugn-icula
thyrs-us
thyrs-iculus
uter-us
utr-iculus
-IOL-
sigill-um
sigill-iolum
tympan-um
tympan-iolum
-UNCUL-
av-us
av-unculus
lemb-us
lemb-unculus
mendāci-um
mendāci-unculum
petas-us
petas-unculus
rān-a (f.)
rān-unculus (m.)
rān-ula (f.)
statu-a (f.)
stat-unculum (n.)
tuguri-um
tuguri-unculum
tuguri-olum
-USCUL-
rām-us
rām-usculus
rām-ulus
-ULEUS
equ-us
ec-uleus
ec-ulus / equolus
Declinatio Tertia
Conspectus parvus
Nomina tertiae declinationis parisyllaba in -es, -is et -e
Nomina in -is, -is (m./f.) aut -ĕ, -is (n.) exeuntia
Nomina exeuntia in:
Exempla
Excepta
principale
deminutivum
principale
deminutivum
-is, -is (m./f.) -ĕ, -is (n.)
turr-is, -is
turr-icula
vall-is, -is
vall-ēcula
nāv-is, -is
nāv-icula
vīt-is, -is
vīt-ēcula (iuxta vīt-icula)
ign-is, -is
ign-iculus
corb-is
corb-ula
fort-is, -is (adi.)
fort-iculus
virid-is, -is (adi.)
virid-ulus
rēt-ĕ, -is (n.)
rēt-iculum
ass-is, -is
ass-ula
can-is, -is (m./f.)
can-īcula (f.)
iuven-is, -is
iuven-culus
cut-is, -is
cut-īcula
febr-is, -is
febr-īcula
Stirpes in -c- et -g- exeuntes
Stirpes exeuntes in:
Exempla
Excepta
principale
deminutivum
principale
deminutivum
-c- -g-
făx, făc-is
făc-ula
nŭx, nŭc-is (f.)
nŭc-ula
nŭx, nŭc-is (f.)
nŭc(u)leus (m.)
rēx, rēg-is
rēg-ulus
vōx, vōc-is
vōc-ula
audāx, audāc-is (adi.)
audāc-ulus
lanx, lanc-is
lanc-ula
lanx, lanc-is
lanc-icula
falx, falc-is
falc-ula
falx, falc-is
falc-icula
calx, calc-is (f.)
calc-ulus (m.)
Stirpes in -t- et -d- exeuntes
Stirpes exeuntes in:
deminutiva in -ul-
deminutiva in -icul-
Formae irregulares
principale
deminutivum
principale
deminutivum
principale
deminutivum
-t- -d-
nepōs, nepōt-is
nepōt-ulus
pyxis, pyxid-is
pyxid-icula
lapis, lapid-is
lapil-lus
aetās, aetāt-is
aetāt-ula
anăs, anăt-is
anăt-icula
cor, cordis
cor-culum
civitās, civitāt-is
civitāt-ula
lucuns, lucunt-is
lucun-culus
mercēs, mercēd-is
mercēd-ula
pēs, pĕd-is
pĕd-iculus
pēs, pĕd-is
pĕd-iolus / pĕt-iolus
caput, capit-is
capit-ulum
sors, sort-is
sort-icula
glans, gland-is
gland-ula
puls, pult-is
pult-icula
valens, valent-is (adi.)
valent-ulus
dens, dent-is
dent-iculus
infans, infant-is (adi.)
infant-ulus
lens, lent-is
lent-icula
blandiloquens, ~nt-is (adi.)
blandiloquent-ulus
fons, font-is
font-iculus
adulescens, ~nt-is (adi.)
adulescent-ulus
pons, pont-is
pont-iculus
ariēs, ariĕt-is
ariĕt-illus
pars, part-is
part-icula
Stirpes in -p- et -b- exeuntes
Stirpes exeuntes in:
Exempla
Excepta
principale
deminutivum
principale
deminutivum
-p-? -b-
plēbs, plēb-is
plēb-icula
(plēbēs, -is)
plēb-ēcula
scrobs, scrob-is
scrob-iculus
trabs, trab-is
trab-icula
(trabēs, -is)
trab-ēcula
Stirpes in -n- exeuntes
Stirpes exeuntes in:
Exempla
Excepta
principale
deminutivum
principale
deminutivum
-n-
ratio, ratiōn-is
ratiun-cula
sermo, sermōn-is
sermun-culus
lēno, lēnōn-is
lēnun-culus
lēno, lēnōn-is
lēnul-lus
homo, homĭn-is
homun-culus
homo, homĭn-is
homul-lus / homun-cio, ~ōnis
caro, carn-is
carun-cula
pectĕn, pectĭn-is
pectun-culus
flumĕn, flumĭn-is
flum-icellum
sanguis, sanguĭn-is
sangun-culus
Stirpes in -r(r)- et -l(l)- et -s- exeuntes
Stirpes exeuntes in:
Exempla
Excepta
principale
deminutivum
principale
deminutivum
-r(r)-
later, later-is
later-culus
later, later-is
later-iculus
mulier, mulier-is
mulier-cula
fūr, fūr-is
fūr-unculus
tūber, tūber-is
tūber-culum
turtŭr, turtŭr-is (m./f.)
turtŭr-illa
cicer, cicer-is (n.)
cicer-cula (f.)
murmŭr, murmŭr-is (n.)
murmŭr-illum
pauper, pauper-is (adi.)
pauper-culus
iecŭr, iecŏr-is
iecus-culum
amātor, amātōr-is
amātor-culus
soror, sorōr-is
soror-cula
vēr, vēr-is
vēr-culum
far, farr-is
far-culum
-l(l)-
mel, mell-is
mel-culum
-s-
vās, vās-is
vās-culum
Stirpes in -r- ex -s- orta exeuntes
Stirpes exeuntes in:
Exempla
Excepta
principale
deminutivum
principale
deminutivum
-r- ex -s-
mās, măr-is (m. subst.)
mās-culus (adi.)
pulvis, pulvĕr-is
pulvis-culus
flōs, flōr-is
flōs-culus
ōs, ōr-is
ōs-culum
mūs, mūr-is
mūs-culus
mūnŭs, mūnĕr-is
mūnus-culum
vetus, vetĕr-is (adi.)
vet-ulus
corpŭs, corpŏr-is
corpus-culum
meliŏr, meliōr-is (adi.)
melius-culus
rūmŏr, rūmōr-is
rūmus-culus
arbŏr, arbŏr-is
arbus-cula
'iecur'
iecŭr, iecŏr-is
iecus-culum
Stirpes in -u- et -v- exeuntes
Stirpes exeuntes in:
Exempla
Excepta
principale
deminutivum
principale
deminutivum
-u-
sūs, sŭ-is (m./f.)
sŭ-cula (f.)
-v-
bōs, bŏv-is (m./f.)
bū-cula (f.)
Stirpes in duas aut plures consonantes exeuntes
Stirpes exeuntes in:
Exempla
Excepta
principale
deminutivum
principale
deminutivum
duas aut plures consonantes
venter, ventr-is
ventr-iculus
păter, pătr-is
păter-culus
linter, lintr-is (f.)
lintr-iculus (m.)
māter, mātr-is
māter-cula
uter, utr-is
utr-iculus
frāter, frātr-is
frāter-culus / frātel-lus
ācer, ācr-is (adi.)
ācr-iculus
os, oss-is
oss-iculum
Declinatio Quarta
Classis
Exempla
Excepta
principale
deminutivum
principale
deminutivum
Regula generalis
art-us
art-iculus
lac-us
lac-usculus
vers-us
vers-iculus
convent-us (m.)
convent-iculum (n.)
gust-us (m.)
gust-ulum (n.)
curr-us (m.)
curr-iculum (n.)
an-us (f.)
an-icula
dom-us (f.)
dom-uncula /-uscula
man-us (f.)
man-icula
ac-us (f.)
aculeus (m.)
corn-u
corn-iculum
gen-u
gen-iculum
Declinatio Quinta
Classis
Exempla
Excepta
principale
deminutivum
principale
deminutivum
Regula principalis
diē-s (m./f.)
diē-cula (f.)
rē-s (f.)
rē-cula (f.)
rē-s (f.)
rēs-cula (f.)
spē-s (f.)
spē-cula (f.)
plēbē-s (f.)
plēbē-cula (f.)
Deminutiva ambigua
catellus < catulus & catena
catella < catula & catena
manicula < manus & manica
patella < patera & patina (synonyma)
petasunculus < petasus & petaso
scutella < scutula & scutra (synonyma)
utriculus < uter & uterus
Deminutivus Bigeminus
Cum suffixum est "-ulus, -a, -um," deminutivus Bigeminus est "-ellus, -a, -um." Ergo "Capitulum" (Dimutiva versio Capiti) fit "Capitellum" (quoque neutrum). Deminutivus Trigeminus est "-ellulus, -a, -um," sicut "Capitellulum". Tum potis est fieri formae infinitae (vide Imaginem.)
Deminutiva adverbiorum
clam > clanculum
diu > diutule
longe > longule
saepe > saepicule
saepius > saepiuscule
Deminutiva verborum
In verbis, deminutivum semper geret coniugationem primam, "-ill-" inter radicem et finem addens. Exempli gratia:
Exempla
principale
deminutivum
cant-ō, -āre (1a)
cant-illō, -āre (1a)
cōnscrīb-ō, -ere (2a)
cōnscrīb-illō, -āre (1a)
occ-ō, -āre (1a)
occ-illō, -āre (1a)
sorb-eō, -ēre (4a)
sorb-illō, -āre (1a)
Notae
↑Nomen 'glandula' non, ut grammaticus putat, derivatum est a nomine 'glandium', sed a nomine 'glans' a quo illud 'glandium' quoque derivatum est.
↑Betaceus non est diminutivum sed adiectivum cuius forma masculina nonnumquam adhibetur pro substantivo. Aut grammaticus noster errat, aut scriba aliquis: secundum Servium (vide supra) diminutivum betae est betaculus.