Secundum Ovidiumpoetam non casu Apollo Daphnen adamavit, sed ab ultione irrisi Cupidinis qui duas sagittas e pharetra sua misit : alteram auratam in pectus dei Delphici, qua eum inexplebili amore incendit, unam plumbatam quae effecit, ut Daphne omnem amorem aspernaretur[1]. Nec preces audire dei voluit et refugit per silvas quam celeriter potuit. Deus tamen cupidine stimulatus etiam velocior fuit ac iam manum nymphae iniecerat cum illa, patrem non longe aspiciens, precatur ac rogat eum ne virginitatem filiae suae eripi pateretur. Tum numine dei fluminis in laurum arborem commutata est. Apollo frustra lignum osculans, tandem dixit, si non coniugem, attamen arborem suam fore Daphnen. Atque nympha deo annuisse foliorum cacumine, ut capite, narratur.
Praenomen hodieque est Daphne in multis regionibus orbis.
De Daphne in litteris.
Iam ab antiquitate exeunte et per omne medium aevum Christiani auctores[2] castitatem Daphnes celebraverunt, ut quae etiam Apollini, iuveni deo ac formoso restitisset. Haec interpretatio in commentariis moralibus Ovidii vulgata est, qui quarto et quinto decimo saeculis floruerunt.
Italicus vero poeta Petrarcus (1304-1374) in hac fabula agnovit velut imaginem sortis poeticae et amoris sui in Lauram, puellam nobilem quam in libro Carminum (italice Canzoniere) celebravit. Nam Laura in lingua Italica idem est atque Daphne in lingua Graeca. Poeta et ipse puchritudinem semper fugientem persequitur, et postquam ipsa effugit, laurea tamen corona (id est gloria poetica) caput cingit[3]. Scilicet amor pulchri vim poeticam tribuit. Multa post saecula et Germanicus poeta Henricus Heine hoc thema similiter retractavit.
De Daphne in musica.
Haec fabula in historia theatri lyrici magnas partes sibi asseruit. Multae enim sunt lyricae fabulae Daphne (vel Dafne) inscriptae :
1627 Henricus Schuetz novam musicam ad eundem libellum a Martino Opitz in germanicam linguam translatum composuit. Haec prima fabula lyrica Germanica fuisse putatur.
1674 Francogallicus poeta Ioannes de La Fontaine quoque pastoralem comoediam a compositore Lullio rogatus scripsit. Lullius vero musicam numquam composuit[4].
1938 Ricardus Strauss musicam ad "tragoediam bucolicam" a Iosepho Gregor scriptam composuit.
De Daphne in pictura et sculptura.
Pictores et sculptores quoque hoc thema libenter tractaverunt : notissima est statua a Bernini sculpta[5], quam paulo supra dextra admirari poteras, antequam de communibus deleretur. Iam in domo Pompeiana "Ephebi"[6] dicta pictura parietalis hanc fabulam retractabat.
Yves Giraud, La Fable de Daphné. Essai sur un type de métaphore végétale dans la littérature et dans les arts jusqu'à la fin du XVIIe siècle, Genavae, Droz, 1938 Recensio critica