Cleopatra II (regina Aegypti)
Cleopatra II (Graece Κλεοπάτρα, nata anno 185 a.C.n.; mortua 116 a.C.n.), filia Ptolemaei V et Cleopatrae I, fuit regina Aegypti. Anno 175 a.C.n. Ptolemaeo VI fratri suo nupsit, cui quattuor liberos peperit: Ptolemaeum VII Eupatorem, Cleopatram Theam, Cleopatram III, filiumque ignoti nominis. Marito anno 145 a.C.n. mortuo, Ptolemaeo VIII fratri secundo nupsit, qui anno 142 a.C.n. eius filiam, nepotem suam Cleopatram III in matrimonium duxit et eam consortem regni fecit. De hac re irata, Cleopatra II anno 132 a.C.n. bellum civile contra Ptolemaeum VIII movit, sed anno 124 a.C.n. cuncti regentes Aegypti reconciliati sunt. Paulo post mortem Ptolemaei VIII anno 116 a.C.n., mortem obiit ipsa.
Nexus interni
Nexus externi