Classis socialis est grex hominum, qui quadam qualitate, sicut oeconomica, similes sunt. Saepenumero hi homines, sicut opifices, se sodales esse putant.
Etiam apud antiquos classis gregem hominum designabat, qui magnitudine pecuniae, quam rei publicae solvere debebant, similes erant.
Etiam in rebus statisticis homines vel res in classes dividuntur, exempli gratia classes secundum magnitudinem reditus vel secundum magnitudinem corporis.