Circulus Luneburgensis (Theod. Landkreis Lüneburg), nunc pars Saxoniae Inferioris, anno 1885 conditus est et ad annum 1945 ad Borussiam pertinuit et ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem. Caput circuli urbs Luneburgum est.
Historia
Ager circuli fuit pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto ducatu a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Anno 1885 circulus conditus est, anno 1929 circulus pristinus Bleckede Leneburgo adiunctus est. Ab anno 1946 Circulus Luneburgensis pars Saxoniae Inferioris est.
Communia circuli
Haec sunt communia huius circuli, quae partim ad communia generalia coniuncti sunt: