Cilianus Murphy in Hibernia die 25 Maii1976 natus est. Pater eius inspector scholae erat, et mater eius magistra linguae Francogallicae. In adulescentia cantor et citharista egit in grege "The Sons of Mr. Green Genes", qui nomen ex frusto in Francisci ZappaalboHot Rats edito accepit.
Murphy anno 1996 in Collegium Corcagiense adscitus curriculum iuris consulti cogitabat. Cum tamen quarto anno ad artem scaenicam exarderesceret, schola iuris relicta arti scaenicae se dedit.
De cursu cinematographico
Inter primas in quibus partes agit pelliculas sunt Disco Pigs (2001), 28 Days Later (2002), Intermission (2003), et multae aliae. Murphy, etsi gratiam spectatorum inter gentes iniret, tamen theatrum non negligebat. Mediis annis 2000 multas partes egit in pelliculis notabilibus, sicut Formidinis in Batman Begins (2005) et duabus sequelis, et eodem anno in Breakfast on Pluto, comoedia dramatica. Deinde personam egit Roberti Michaelis Fischer in Inception (2010), taenia terrifica in fictione scientiae posita, et anno 2017 militem egit in Dunkirk. Etiam personam Thomae Shelby praedonis egit in serie televisiva criminali Peaky Blinder (2013–2022).