Schola finita Wulff Osnabrugae iurisprudentiae studere coepit atque anno 1987 finivit. Tum erat referendarius et ab anno 1990 iurisconsultus laboravit.
Wulff praeses ministrorum Saxoniae Inferioris praecipue publicae institutioni semper reformandae studuit. Exempli gratia tempus discendi in Lyceo a tredecim annis imminuit ad duodecim. Praeses Germaniae die 3 Octobris2010 orationem habuit, qua inter alia dixit religionem Islamicam partem interea esse culturae Germanicae. Hoc dictum a multis diurnariis et rerum politicarum peritis acriter disputatum est[2].
Crimina allata et recessus de magistratu
A mense Decembri 2011 diurna varia ei animum venalem exprobrabant, quod praeses ministrorum Saxoniae Inferioris dona ab amicis divitibus accepisset atque eis publica commoda dedidisset. Cum die 16 Februarii2012 delator publicus Hannoverae quaestionem se aperiturum velle indicavisset et Dietam Foederalem rogavisset, ut immunitatem Christiani Wulff tolleret, praeses die 17 Februarii se a magistratu abdicavit. Successor pro tempore Horatius Seehofer praeses Consilii Foederalis Germaniae factus est[3].