Eodem anno Bilihildam, filiam Chimnehildae in matrimonium duxit. Ex ea circa annum 670 filios Dagobertum et Chilpericum II habuit. Cum anno 673Chlotarius III frater, rex Neustriae mortuus esset, nobiles eius partis regni Childericum contra voluntatem Ebroini maioris domus Neustriae, qui tertio fratri Theuderico III favebat, Childericum regem totius regni Francorum fecerunt, Ebroinum et Theudericum in monasterium missi sunt.
Autumno autem anni 675 sicariis necatus est, una cum uxore et Dagoberto filio. Filius alter Chilpericus in monasterium delatus est.