Chānus[1], sive chan[2], titulus apud Mongolus qui plus minus vel idem est ac imperator. Figura prisca khāghān fuisse videtur, sed ob linguarum mutationes khāān facta est. Notissimus chanus fortasse est Cingis Chan, Mongolicus imperator.
Prior autem forma perstitit, nempe khāqān quae habetur esse titulus alius et maioris dignitatis (fortasse Chanus Chanorum?), unde figura Latina chagānus, khagānus[3] (Graece χαγα̑νος).
Notae
- ↑ Bibliothecae Mediceae Laurentianae et Palatinae codicum mss. ... catalogus ..., Florentiae 1742, p. 243 etc.; Scriptores rerum Hungaricarum veteres, ac genuini, partim primum, vol. 1 (Vindobonae 1746), 834.
- ↑ Aliter canis, chānis (de Graeco κάνης, κάνις), caanus, cham, chan, can, vel per k/kh; vide Caganus in Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre
- ↑ Ch. M. Fraenii De Il-Chanorum seu Chulaguidarum numis commentatio (Petropoli 1834), 480, 493, etc.
Bibliographia
- Karim, Abdul. 2012. "Kha.n" In National Encyclopedia of Bangladesh, ed. Sirajul Islam et Ahmed A. Jamal. Ed. secunda. Asiatic Society of Bangladesh.