A promunturio Armeniste (Αρμενιστής), quae in insula Rhodo a Monolitho in occidentem versus sita est, Chalce fere novem chiliometra distat; usque ad insulam vicinam Alimiam in orientem versus sunt circiter sex chiliometra. Chalce admodum montuosa est; summi montes sunt Maestros (593 m), Prophetes Elias (578 m), Elias (518 m) et Capnicarium (501 m).
Antiquitate in insula tum silvis vestita usque ad 8000 hominum vixerunt, qui imprimis triticum coluerunt. Nomen "Chalce" "aes cyprium" valet, quod prius in insula effossum est.
In insula Chalce (sicut etiam Syme et Calymno) urinatio spongiae hauriendae, quae paucis decenniis ante adhuc maximi momenti erat, non iam viget. Quod alii quaestus vix sunt, plurimi incolae insulam reliquerunt et in Civitates Foederatas Americae emigraverunt, imprimis in Floridam. Multi eorum in Tarpon Springs sedes collocaverunt.[1] Ne periegesis quidem, quae in aliis Dodecanesi insulis floret, pluribus incolis victum praebere potest, quoniam sustentio periegeticorum difficillima est; etiam aqua potabilis nave in insulam afferenda est.[2]