Carolus de Lignieres (ab anno 1630 ad annum 1640 natus), natalis annus et dies incerti sunt, quia Rerum novarum Franciscarum temporibus status civilis aristocratici documenta combusta sunt.[1] Fuit scriptor et poëta. Dominus Caudriacus anno 1672 factus, Felici-Ignatio-Guillelmo Taffin, ut aiunt, successisset, Carolumque Viefville successorem habuisset.
Vita
Regens in collegio Grassinorum fuit, deinde rhetoricam in Collegio Plessis-Sorbona professus est [2]. Audivimus eum auctorem plurium operarum neolatinarum fuisse, et aliquot christianas tragoedias versibus scripsit.[3]
Nonnullae saeculo vicesimo primo inspectae sunt, ut personae martyrii in tragoediis septimo decimo saeculo scriptis actae resoluriter inter se compararentur, praecipue cum tragoediis a Petro Corneille scriptis, in quibus de Polyeucto illa.[4]
Opera
Panegyricus Christinae, Suecorum reginae, dictus ad solennem scholarum instaurationem, nonis oct. 1656[5],(1656)[6]
Caecilia virgo et martyr. Tragoedia christiana. Acta in theatro Grassiriorum die jan. 24 1657[7] (1657)[8]
In rectoratum illuatrissimi domini domini Joannis Le Houx, gymnassiarchae Grassinaeorum[9], (1659)[10]
de triumphali regis et reginae ingressu oratio panegyrica. In scholarum instauratione pronunciata (1660) / Parisiis, ex typographia Francisci Le Cointe, [1660] [11][12]
Nobilissimo adolescenti D.D. Petro de Bragelongne, post propugnatas theses philosophicas epinicium[13], (1661)[14]
In obitum clarissimi ... domini domini Joannis Le Houx,... Elegia. [Signé : Carolus de Lignieres][15]
Clarissimo viro D.D. Carolo Gobinet Sorbonae doctori celeberrimo, necnon Sorbonae-Plessaei gymnasiarchae vigilantissimo. De festo sancti Caroli. Carmen protrepticum[18].
Agatha, virgo et martyr, tragaedia christiana[19](1666) [20]
Illustrissimo domino dom. Henrico Achilli de La Rochefoucauld in Sorbonae-Plessaeo magisterii laurea donato gratulabundum Carmen[21]