1) Capital, sive capitale (-is, n.), apud maiores aut pannus linteus erat, quem sacerdotes circa caput gestaverunt, aut scelus morte dignum.[1]
2) Capitale (-is, n.)[2] vel sors[3] est summa pecuniae quae expenditur eo consilio ut usuris sive fenoribus sive lucro aucta aliquo temporis spatio post reddatur. Capitale fixum est pars capitalis collocata in rebus immobilibus, ut aedificia, vehicula, machinae; capitale circulans est et pecunia sensu stricto et materia e qua fiunt omnia emunda vendunda.
Iam maiores plura vocabula noscebant quibus res capitali similes nominabant exempli gratia: