Quattuor provinciae Canadae Atlanticae.
Canada Atlantica est regio Canadae quae in quattuor provinciis in litore Atlantico sitis consistit, Quebeco excluso: hoc est in tribus provinciis maritimis (Novo Brunsvico , Insula Principis Eduardi , Nova Scotia ) et in Terra Nova et Labradore . Numerus civium provinciarum Atlanticarum mense Iulio 2010 fuit 2 346 286.[ 1]
Historia
Iosephus "Joey" Smallwood , princeps Terrae Novae et Labradoris primus minister , vocabulum Canadam Atlanticam fecit cum Terra Nova et Labrador se cum Canada anno 1949 coniungerent, quia credidit Terram Novam et Labradorem se ratione non referre posse in locutionem exstantem, provincias maritimas, quae ad describendas similitudines culturae inter provincias consortes Novum Brunsvicum , Insulam Principis Eduardi , et Novam Scotiam plerumque adhibetur. Tres provinciae maritimae se cum Foedere Canadensi saeculo undevicensimo coniunxerant, Novum Brunsvicum et Nova Scotia anno 1867 , et Insula Principis Eduardi anno 1873 .
Communia
Vexillum Novi Brunsvici
Vexillum Insulae Principis Eduardi
Vexillum Novae Scotiae
Vexillum Terrae Novae et Labradoris
Infra sunt numeri ex censu regionum metropolitanarum in Canada Atlantica anno 2010 . Hic index omnia comprehendit communia quae maiora quam 15 000 sunt:[ 2]
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externi