Conclave[1] seu Camera Repraesentantium Civitatum Foederatarum[2] est una e duabus partibus Congressus Civitatum Foederatarum, legislaturae bicameralis quae etiam Senatum comprehendit.
Fixa lege repraesentantium (sic enim senatores hoc loco appellantur) copia, ut numquam magis numquam minus quadringenti triginta quinque. At inter civitates divisio numero civium certa variatur, et numero una minuto parte alia pars augetur. Comitia quoque biennio discreta, at occasio conditionem assumendi infinita, id est comitia identidem perfunctis patent. Praeses camerae est eius rogator.
Camera referre legem reditus rogare, publici postulare, et praesidem creare in divisa Collegii Electoralis potest.
Contio camerae in ala meridiana Capitolii Civitatum Foederatarum convenit.
Notae
Nexus interni