Brennus R. Bishop, sive Brennus Episcopus Legranus, sive Brennus Legranus, est magister et scriptor latinus natione Britannus.
Scribit praecipue in commentariis Genovefae Immè quibus titulus M.A.S.
Carmen in honorem Brenni R. Bishop
In honorem Brenni Bishop Legrani, poeta Alaenus Divutius edidit hoc carmen[1]:
- AD BRENNUM EPISCOPUM LEGRANUM, AFFABILEM AMICUM BRITANNUM.
- Brenne, inter druidas genuit quos Anglica tellus,
- corpore tu certe superas longissimus omnes,
- sed longe superas omnes quoque mente faceta
- atque animo comi, docto eloquioque latino.
Eius scripta
- 2003: "Litterae hodiernis iuvenibus adaptantur", in Melissa, n° 113, anno 2003, pp. 14-15.
Notae
- ↑ In Alaudis, ephemeridis nova serie; fasciculo primo, domus editoria Olms, in urbibus Novo Eboraco, Turico, Hildesheim, anno 2005, a pagina 133 ad p.139.