Bellona est parva insula ad laevam; septentrionalem Insulae Rennell extremum dextra videtur. Ab NASA picta.
Bellona est insula in Rennell et Bellona Provincia in Insularum Salomonis . Longitudo est fere 10 km, latitudo 2.5 km. Area est fere 17 kmĀ².
Cultura Bellonana est una ex disiunctis Polynesiae Occidentalis culturis , quae extra Triangulum Polynesium sitae sunt.
Parte interiore uberrima et fertilissima, insula multos homines sustinet. Adsunt decem vici, ab latere occidentali ad latus orientale sic perscripti:
Matahenua/Matamoana
Hongaubea
Tongomainge
Ngotokanaba
Pauta
Ngongona
Ghongau
Ahenoa
Matangi
Nukutonga
In extremo insulae tractu occidentali sunt saxa sacra, apud locum Matahenua ('Terrae Facies') appellatum.
Nexus interni
Fons
Sofus Christiansen. 1975 . Subsistence on Bellona Island (Mungiki): A Study of the Cultural Ecology of a Polynesian Outlier in the British Solomon Islands Protectorate. Aarhus University Press. ISBN 9788748000902 .