Batrachomyomachia (GraeceΒατραχομυομαχία, scilicet Ranarum et murium pugna) est carmen epicum Graecum antiquum parodicum. Saepe ipsi Homero antiqui eam adscripserunt, ut in Vita Homeri Herodoto adscripta, vel Pigreti Halicarnasseo[1]. Nunc saepe aetate Alexandrina vel etiam Romana composita esse putatur.
Argumentum
Psicharpax (i.e. qui frusta rapit) mus nobilis a Physignatho (qui buccas inflat) ranarum rege in hospitium invitatur. Quem, ut ad domum ipsius aquaticam pervenire possit, Physignathus se tergo per undas vecturum esse promittit. Hydrus subito apparens utrique terrorem inicit et rana, ut consuevit, aquis se immergit, mus autem natare nesciens fluctibus obruitur non sine diris, quas ranae imprecatur. Has ubi aliquis e muribus in ripa forte ambulans audivit, muribus civibus suis rem defert et ad bellum eos instigat. Iuppiter Minervae proposuit, ut mures, qui in templo eius habitant, defenderet, sed dea negavit. In proelio mures fortiores sunt et ranae periturae erant, nisi Iuppiter monstra incognita terribilia (sed lector cancros agnoscere potest) contra mures misit.