Ataraxia (Graece ἀταραξία, ab ἀ praefixo (alpha privativum: 'non') et perturbandi radiceταραγ- ductum, fere 'inperturbabilitas') est in philosophia Graecaterminus, qui ad tranquillitatem animi et vivendi modum ab omni perturbatione liberum refertur. Apud Pyrrhonem, Epicurum atque Stoicos valebat.
Apud Pyrrhoneos
Primum Democritus (secunda parte saeculi quinti a.C.n.), cum de beatitudine (εὐδαιμονία) loqueretur, verbo ataraxiae usus est,[1] sed Pyrrho (c. 365-275 a.C.n.) et Pyrrhonei ataraxia usi sunt ad animi significandam tranquillitatem. Apud Pyrrhoneos enim fama erat, magistrum primo opinionum controversiis excitatum philosophari coepisse, ut ita inventa veritate tranquillitatem animi consequeretur. Sextus Empiricus initia Pyrrhoneae cogitationis ita inlustrat:
Etiamnum dicimus finem sceptici esse ataraxiam in opinionibus, et moderationem adfectuum in rebus inevitabilibus. Nam scepticus, adgressus ad philosophandum, ut phantasias (vel res sensibus datas) decerneret et, quae verae et quae falsae essent, comperiret, ataraxiam ita consecuturus, in parem incidit gravem dissensionem; quam cum decernere non posset, iudicium retinuit; et retento iudicio ultro[2] comitata est ataraxia in opinionibus.
Ergo tranquillitas animi (ataraxia) velut umbra comitari videtur scepticae retentioni iudicii sive epochae. Itaque dubitatio (σκέψις) tamquam via regis ad felicitatem ducere videtur. Scepticus, quia non credit ullam se habere cognitionem veram, incuriam universalem habet contra omnia et ita suam obtinet ataraxiam. Hoc utique totum sustineri non potest, quia "adfectus in nos coacti" (κατηναγκασμένα πάθη) ignorari non possunt. Quam ob rem Pyrrhonei modestiorem ediderunt finem: ataraxia in opinionibus, moderatio (μετριοπάθεια) in rebus inevitabilibus.
Apud Epicureos
Epicurus (341–270 a.C.n.) homines, ut sine culpa voluptatem adpeterent, hortabatur, putabat enim voluptatem summum bonum esse et veram beatitudinem adferre. Epicurei voluptates corporis a voluptatibus animi distinguunt hasque illis praeferunt, quod voluptates corporis in praesenti tantum sint, cum voluptates animi in praeterito, praesenti et futuro maneant.[4] Porro voluptates in stantes[5] sive catastematicas et moventes sive cinematicas dividunt.
Voluptates cinematicae actione vel mutatione fiunt. Huius modi actio in expletione desiderii aut detractione doloris consistit, quippe quae per se homini placeant. Ad voluptates cinematicas etiam pertinent actiones iucundae, quae ad explendum quoddam desiderium non fiant, sed aliquid melius praebeant, sicut se satiare cibo et quidem sapido cibo. Voluptates animi, sicut gaudium, etiam cinematicae natura esse possunt.
Voluptas catastematica, quae corporis vel animi esse potest, ex absentia doloris vel aegritudinis provenit.[6] Voluptas catastematica ex libertate sitis ceterarumque perturbationum corporearum oritur.[7] Animi autem voluptas stans ex perturbatione animi provenit. Homines libertatem perturbationum adepti in statu aponiae esse dicebantur. Qui autem ab animi perturbationibus liberi essent, in statu ataraxiae esse dicebantur.[8]
Epicurus, arbitratus omni detracto dolore neminem plus doloris pati posse, voluptatem stantem meliorem voluptatibus cinematicis esse putavit. Diogenes Laertius hoc ita commemorat: "Limes magnitudinis voluptatum, remotio omnium rerum quae dolorem adferunt. Voluptas ubi adest, quamdiu continuatur, non est dolor [sc. corporis] aut molestia [sc. animi] aut utrumque."[9]
Apud Stoicos
Ataraxia apud Stoicosnotio magni momenti est, quamquam non finis doctrinae per se, sed potius consecutio doctrinae, nam finis Stoicorum virtus (ἀρετή) est. Zeno Citieus (333-263 a.C.n.), conditor scholae Stoicae, hominem virtute praeditum docuit natura duce vivere. Homines natura rationales esse, animos ordinem universi rationalem reflectere. Status similis, a sapiente Stoico adsecutus, fuit apathia, absentia commotionis.[10]
Rationis participis est domare passiones, quae nos in suam potestatem redigere possint. Intellegere debemus regi non posse eventa, sed ad eventa responsiones regi posse. Nisi intellegimus, rapi potest rationalitas nostra, quippe cum peiores affectus, sicut iram amaritudinem cupiditatem tristitiam libidinem, patiamur. Illi, qui passiones ratione cohibent, in statu apathiae sine passionibus sunt. Apathiam necessario status tranquillus ataraxiae sequitur. Cum igitur sceptici ataraxiam posuerint finem philosophiae suae, et Epicurei ataraxiae praecipuum dederint locum in adpetenda voluptate, Stoici, dummodo virtus non omittatur exercenda, ataraxiam fieri viderunt statum animi. Stoicum ad ataraxiam iter prorsus dissimilis erat. Pyrrho et Sceptici vitam propriam suadebant, Epicurus vitam simpliciorem, stoici autem civilem familiaremque vitam.
Epictetus (c. 50-135) philosophus Stoicus, discipulus Musonii Rufi, Epicurum reprehendit, quod discipulos suos contra matrimonium et liberos moneret et, ne in rem publicam ingredirentur, dissuaderet, discipulosque in primis adfectus vitare doceret. Stoici autem adfectus, prout oriuntur, moderari docuerunt: familiam vitamque civilem philosophia egere. Inposuerunt enim stoici philosophiae studiosis obligationem moralem sociabilitatis. Itaque, cum ataraxia finis doctrinae non esset, expeditius apud homines vivere poterant. Sicut firmitatem de currendo habemus, ataraxiam Stoici de excellentia virtutum habent.
Bett, R. (2000) Pyrrho, his antecedents, and his legacy. Oxford University Press.
Held, Katharina (2007) Hēdonē und Ataraxia bei Epikur. Mentis.
Hossenfelder, Malte. 1985, 1995. Stoa, Epikureismus und Skepsis. Geschichte der Philosophie, 3: Die Philosophie der Antike, vol. 3, Beck.
Machuca, Diego E. (2020) Sextus on "ataraxia" revisited. Ancient Philosophy 40 (2): 435-452.
Maslov, Denis (2020) Zum Verhältnis von Ataraxie und Wahrheitssuche bei Sextus Empiricus. Freiburger Zeitschrift für Philosophie und Theologie 67: 149-169.
Massie, Pascal (2013) Philosophy amd "ataraxia" in Sextus Empiricus. Peitho: Examina antiqua 4: 211-234.
O'Keefe, Tim (2010) Epicureanism. University of California Press.
Röd, Wolfgang, ed. (1985) Geschichte der Philosophie. Vol. 3. Beck.
Sharples, R. W. (1996) Stoics, Epicureans, and Sceptics: An Introduction to Hellenistic Philosophy. Routledge.
Sluiter, Ineke (2000) The rhetoric of scepticism: Sextus against the language specialists. Ancient scepticism and the sceptical tradition, 93-123. Ed. Juha Sihvola, Philosophical Society of Finland.
Strange, Steven K. (2004) The Stoics on the Voluntariness of Passion. Stoicism: Traditions and Transformations. Cambridge University Press.
Striker, Gisela (1990) Ataraxia: Happiness and Tranquillity. The Monist 73: 97–110.
Svavarsson, Svavar Hrafn (2014) The Sceptic’s Luck: On Fortuitous Tranquillity, Paradeigmata: Studies in Honour of Øivind Andersen, 177-186, ediderunt E.K. Emilsson; A. Maravela; M. Skoie. Norwegian Institute at Athens.
Waerdt, Paul A. van der (1987) The justice of the Epicurean wise man. Classical Quarterly 37: 402-422.
Warren, James (2002) Epicurus and Democritean Ethics: An Archaeology of Ataraxia. University of Cambridge.
Wasserstein, Abraham (1978) Epicurean science. Hermes 106: 484-494.
Woolf, Raphael (2009) Pleasure and Desire, The Cambridge Companion to Epicureanism, ed. James Warren. Cambridge University Press.