Assassini

Magister Muḥammad III discipulis suis pharmacum praebet. Marcus Paulus, Devisement du monde (Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 2810 f. 17r)

Assassini fuerunt secta sive divisio Siitarum Ismaelitarum, saeculo undecimo exeunte ab Ḥasan-i Ṣabbāḥ condita, quae duo fere saecula florebat. Assassinorum Iraniae arx principalis fuit Alamut. Assassini Syriae ducem Senem recognoverunt, quorum Rašīd al-Dīn Sinān celeberrimus est. Castella in Monte Libano possiderunt, inter quae Maṣyāf.

Nicetas Choniates, qui de vita et morte Conradi Montisferratensis disserit, sic de Assassinis refert:

... αὐτὸς δὲ ἀναιρεῖται ὑπὸ Χασισίου ... Γένος δέ εἰσιν οἱ Χασίσιοι τοσαύτην λεγόμενον τηρεῖν τῷ ἄρχοντι σφῶν συστολὴν καὶ τῶν ἐντελλομένων πλήρωσιν, ὡς καὶ κατὰ κρημνῶν ὠθεῖν ἑαυτοὺς ἐκείνου ἐπ᾿ ὀφρύσι μόνον νεύσαντος καὶ χορεύειν κατὰ ξιφῶν καὶ ὑδάτων καθάλλεσθαι καὶ κατὰ πυρὸς ἀκοντίζεσθαι. ἀμέλει τοι καὶ πρὸς οὓς ἂν ἐθέλωσιν οἱ τῶν Χασισίων ἐξουσιάζοντες ἀποστέλλουσι τούς σφας ἀναιρήσοντας· οἱ δὲ ὡς φίλιοι προσιόντες ἤ τι τῶν καθηκόντων εἰπεῖν ἔχοντες ἢ καὶ ὡς πρέσβεις ἐξ ἐθνῶν ἥκειν πλαττόμενοι πλήττουσι πολλάκις παραξιφιδίῳ καὶ θανατοῦσιν ἐνίους ὡς τοῖς κυρίοις αὐτῶν διαφόρους, μὴ τὸ τοῦ πράγματος ἐργῶδες ἐν νῷ βαλλόμενοι ὅλως, μηδ᾿ ὅτι ἐκ τοῦ δήπουθεν ἀναιρεθήσονται γοῦν αὐτοί, καὶ μὴ τὸν ἑτέρου καταπραξάμενοι θάνατον.
... a Chasio [i.e. Assassino] quodam occiditur. Gens autem Chasiorum suos principes ita vereri et observare, et in iussis eorum exsequendis adeo alacris esse dicitur, ut si tantum supercilio magistratus innuerit, statim de rupibus se praecipitent, in enses irruant, in undas desiliant, in ignem se coniiciant: et ad eos missi, quos eorum principes occisos volunt, ut hospites et amici adeunt, et, aut se habere quod eis dicant, aut legatos venire simulantes, saepe dominorum suorum adversarios pugionibus occidunt, nulla difficultatis et explorati supplicii ratione habita, etiamsi alterum non occiderint.[1]

Idem Nicetas imperatorem Alexium Angelum anno 1200 ait auro oblato Assassinum quendam suasisse ut Rucratinum, sultanum Rumensem vel Iconiensem, trucidaret; Assassinum autem antequam id perfecisset captum esse.[2]

Magistri qui Alamut imperaverunt[3]

Rectores Assassinorum Syriae

Assassinati

Fontes

Notae

  1. Nicetas Choniates, Historia pp. 395-396 van Dieten (versio Hieronymi Wolfii)
  2. Nicetas Choniates, Historia p. 529 van Dieten
  3. Fons huius indicis: Hodgson (1955) p. 43

Bibliographia

  • Frank M. Chambers, "The Troubadours and the Assassins" in Modern Language Notes vol. 64 (1949) pp. 245-251
  • Farhad Daftary, The Isma'ilis: their history and doctrines. Cantabirgiae: Cambridge University Press, 1990. ISBN 0-521-37019-1
  • Farhad Daftary, The Assassin Legends: myths of the Ismailis. Londinii: I. B. Tauris, 1995. ISBN 1-85043-950-8
  • Marshall G. S. Hodgson, The Order of Assassins: the struggle of the early Nizârî Ismâ'îlîs against the Islamic world. Hagae Comitum: Mouton, 1955
  • W. Ivanow, "Ismailitica 1 and 2" in Memoirs of the Asiatic Society of Bengal vol. 18 (922) pp.1-76
  • Bernard Lewis, The Assassins: a radical sect in Islam. Londinii: Weidenfeld & Nicolson, 1967
  • Bernard Lewis, "The Ismailites and the Assassins" in Kenneth M. Setton, ed., A History of the Crusades (6 voll. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press, 1955-1989) (Anglice) Textus vol. 1 pp. 99-133
  • Bernard Lewis, "Saladin and the Assassins" in Bulletin of the School of Oriental and African Studies vol. 15 (1953) pp. 239-245
  • Bernard Lewis, "Sources for the History of the Syrian Assassins" in Speculum vol. 27 (1952) pp. 475-489
  • Bernard Lewis, "Three Biographies from Kamāl al-Dīn" in Fuad Köprülü Armaǧanı (Constantinopoli, 1953) p. 336 ff.
  • C. E. Nowell, "The Old Man of the Mountain" in Speculum vol. 22 (1948) pp. 497-519
  • Peter Willey, Eagle's Nest: Ismaili castles in Iran and Syria. Londinii: I. B. Tauris, 2005. ISBN 978-1-85043-464-1 (Paginae selectae apud Google Books)