Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
In figura arteria cerebelli inferior anterior in parte sinistra et infra designata inveniri potest, cursus eius principalis est superficie cerebelli .
Arteria cerebelli inferior anterior (TA : 12.2.08.019 ) cum abbreviatura internationali AICA est vas sanguineum superficie principaliter cerebelli et ramus arteriae basilaris .
Mala arteriae cerebelli inferioris anterioris imprimis ad insultos ischaemicos (apoplexiam) spectat. Aneurysmata rarius sunt.
Anatomia topographica
Arteria cerebelli inferior anterior proxime nervos craniales VI , VII , VIII et pontem locata est.
Mala
Ea sunt imprimis obstructiones atheroscleroticae arteriae cerebelli inferioris anterioris (→apoplexia cerebri ), quae dignoscuntur, sed rarius quam arteriarum cerebelli superioris et cerebelli inferioris posterioris [ 1] . Aneurysmata hic rarius sunt[ 2] .
Syndroma arteriae cerebelli inferioris anterioris (syndroma AICA)
Syndroma AICA simul est syndroma vascularis , quod est fluxum reductum sive abscissum (ut in apoplexia) symptomata peculiaria efficere. Aegroti vertigine , nausea , tinnitu , statu et ambulatione inconstante impediti sunt[ 3] . Raro syndroma Horneriense observari potest.
Notae
↑ Tohgi H., Takahashi S., Chiba K., Hirata Y. (1993). "Cerebellar infarction. Clinical and neuroimaging analysis in 293 patients. The Tohoku Cerebellar Infarction Study Group" . Stroke 24 (11): 1697-701
↑ Doan V., Lemos-Rodriguez A. M., Sreenath S. B., Unnithan A., Recinos P. F., Zanation A. M., Sasaki-Adams D. M. (2016). "Using the Endoscopic Endonasal Transclival Approach to Access Aneurysms Arising from AICA, PICA, and Vertebral Artery: An Anatomical Study" . J Neurol Surg B Skull Base 77 (3): 207-11
↑ Ikegami-Takada T., Izumikawa M., Doi T., Takada Y., Tomoda K. (2012). "AICA syndrome with facial palsy following vertigo and acute sensorineural hearing loss" . Auris Nasus Larynx 39 (2): 244-8
Nexus interni
Nexus externi