Appius Claudius Ap.f. Russus vel Drusus (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 268 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Familia
Appius Claudius Caecus clarus forsitan eius pater fuit.
Cursus honorum
Claudius anno 268 a.C.n. una cum Publio Sempronio Sopho consulatum gessit. Hoc anno bellum contra Picenos gerebant, qui anno superiore seditionem coeperant. Ambo consul de eis triumphavit[1]. Tum etiam Coloniae Romanae Arimini et Beneventi conditae sunt[2]. Suetonius de illo rettulit: Claudius [Russus] statua sibi diademata ad Appi Forum posita Italiam per clientelas occupare temptavit.[3]
Notae