Annexatio[1] (ab ad + nex- ex nectendo), vel adiectio,[2] est quaestus territorii unius rei, usitate civitatis, ab alia re, plerumque civitatis quoque, per vim effectus.[3] Notio usitate significat territorium annexatum esse minus, remotius, et infirmius ex binis entitatibus confundentibus; etiam significare potest certam coercitionem, expansionismum, vel unilateralismum ab validiore entitate confundente. Quam ob rem aliquando in sermone quotidiano videntur euphemismi affirmantes, sicut coniunctio politica (etiam unio politica,unificatio, et reunificatio). Annexatio a cessione et amalgamatione discrepat quia, cessionis dissimiliter, ubi territorium per foedus datur vel venditur, vel amalgamationis, ubi auctoritates ambabum partium rogantur num consentiant cum mixtura), annexatio est actus de uno latere tantummodo, ubi territorium captatur et tenetur ab una civitate et per agnitionem generalem ab aliis corporibus internationalibus (h.e., civitatibus et organizationes intergubernationalibus) legitimatus factus.[4][5]
Korman, Sharon. 1996. The right of conquest : the acquisition of territory by force in international law and practice. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0198280076.
Roesler, Jörg. 1999. Der Anschluss von Staaten in der modernen Geschichte: eine Untersuchung aus aktuellem Anlass. Francofurti et Novi Eboraci: P. Lang. ISBN 3631343795.