Touré iam praeses ab interim a die 27 Martii1991 usque ad diem 8 Iunii1992 fuit, postquam praeses Moussa Traoré a seditione a Touré ducta depositus est. Anno 2001, legatus Nationum Unitarum ad rem publicam Africae Mediae a Kofi Annan fuit. Electione prima libera habita Alpha Oumar Konaré praeses ei successit. Anno 2002 Toumani Touré ipse candidatus praesidis erat atque ex electione victor abiit. Die 8 Iunii 2002 iterum praeses Malii factus est. Die 22 Martii2012milites seditiosiAmadou Konare succenturione duce praesidem deposuerunt.[2] Praedicabant praesidem non in gentes rebellantes in septentrioni parte civitatis egisse. Qui autem diebus insequentibus multas urbes expugnaverunt, inter eos Timbuktu, ubi Alcaeda rerum potita est.[3] Civitates finitimae interea duces militum in Bamako regnantes permoverunt, ut se recederent. Toumani Toure autem die 8 Aprilis se a magistratu praesideis recessit et officium praesidi parlamenti Malii Dioncounda Traoré tradidit.[4]