Alfredus G. Gilman

Alfredus G. Gilman.

Alfredus Goodman Gilman (natus die 1 Iulii 1941; mortuus die 23 Decembris 2015) fuit biologus et pharmacologiae peritus Americanus, qui anno 1994, Praemium Nobelianum physiologiae et medicinae cum Martino Rodbell accepit, ratione studii proteini G et operae signi transducti in cellula.[1]

Alumnus Universitatis Yalensis deinde professor Universitatis Virginiensis fuit. Et anno 1986, socius Academiae Nationalis Scientiarum Civitatum Foederatarum electus est.

Notae

  1. Alfredus G. Gilman apud nobelprize.org.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Alfredus G. Gilman spectant.