Alexius Ščusev
Alexius Victoris filius Ščusev (Russice Алексей Викторович Щусев, tr. Aleksej Viktorovič Ščusev; Chisinoviae natus die 8 Octobris 1873, Moscuae mortuus die 24 Maii 1949) fuit architectus Russicus et Sovieticus, academicus architecturae (ab anno 1910), architectus emeritus URSS (ab anno 1930), socius Academiae Scientiarum URSS (ab anno 1943). Quater (annis 1941, 1946, 1948, 1952) ornatus est praemiis Stalinianis.
Inter eius opera notissima, Moscuae sita, sunt statio ferriviarum Casanensis (annis 1913 - 1940 constructa), mausoleum Vladimiri Lenin (annis 1924 - 1930), deversorium Moscua (annis 1933 - 1935), etc.
Nexus externi