Gauland, filius legati vigilum, tempore regiminis Communisticae in urbe patria scholam frequentabat neque autem eipropter patris munere apud universitatem studere licuit. Itaque anno 1959 in Germaniam occidentalem fugit. Ab anno 1960 historiae rebus politicis atque iurisprudentiae apud universitates Marpurgensem et Giessensem studebat. Anno1966 primam, anno 1971 secundam probationem accepit et doctor iurispudentiae promotus est. Annis 1970–1972 pro magistratu diurnariorum consilii ministrorum foederalem Germaniae operam dedit, tum legatus apud consulatum Germaniae Edinburgi. Annis 1974 et 1975 pro fractione CDU/CSU in Dieta Foederali Germaniae operam dedit. Annis 1991–2005 editor diurni Märkische Allgemeine (Latine Diarium Generale Marchense) erat.