Ahmet Davutoğlu
Nativitas:
26 Februarii 1959;
TaşkentPatria:
Turcia
Familia
Coniunx: Sare Davutoğlu
Ahmet Davutoğlu (natus die 26 Februarii 1959 in oppido Taşkent provinciae Iconii) est politicus Turciae. A die 28 Augusti 2014 usque ad diem 24 Maii 2016 primus minister patriae fuit, successore Binali Yıldırım.
Alumnus universitatis Boğaziçi Constantinopolitanae, Ahmet Davutoğlu professor rerum internationalium factus est apud universitatem Marmara atque annis 1999-2004 apud universitatem Beykent in eadem urbe. Minister rerum externarum meruit a die 1 Maii 2009, primo ministro Recep Tayyip Erdoğan. Cui ad dignitatem praesidis electo, Davutoğlu in officium primi ministri die 28 Augusti 2014 successit.
Imago politica
Ahmeti Davutoğlu imagines politicae in Neo-Ottomanismo, Pan-Islamismo, rationibus cum Fratribus Musulmanis occupent.
Bibliographia
Primi ministri Turciae (1923–2018)