Aevum
Aevum (-i, n.) est:
- Aeternitas (per aevom, Lucr. 1.634; Agere aevum cum diis in coelo, Cic.; Sempiterno aevo frui, Cic.).
- Annorum numerus vitae humanae (meum si quis te percontabitur aevum, Hor.).
- Annorum numerus certi hominis (Vive memor quam sis aevi brevis, Hor.).
- Homines qui in eodem tempore vivunt (de quibus consensus aevi iudicaverit, Plin.).
- Senectus (Frigidus aevo, Iuv.; venerabilis, Stat.; Annus aevoque soluti, Ovid.; Natura simul aevo fessa fatiscit, Lucr.)
- Tempus in universum seu Epocha, generaliter (Aevo sequenti, Verg., i.e., accessu temporis, Serv.; vitiata dentibus aevi omnia, Ovid.; quae per tantum aevi occulta, Tac.; in nostro aevo, Plin.).
- Res in tempore facta (Veteris non inscius aevi, Ovid.).
|
|