Aethra (mater Thesei)

Theseus calceos et gladium paternum reciperavit. Aethra iter ad patrem ei digito ostendit. Antonius Balestra octavo decimo saeculo pinxit.

In mythologia Graeca Aethra (Graece Αἴθρα, 'lucida', 'clara') fuit Pitthei, Troezenis regis, filia. Iussu patris Aegeo regi Atheniensium Delphis redeunti filium peperit, Theseum. Persona fuit Supplicum Euripidearum, ubi filio persuadet ut Adrasto, qui virorum in bello adversus Thebanos mortuorum corpora reciperare volebat, opem ferat.

Fabula

Aegeus Delphos contenderat ad oraculum consulendum cur liberos non gigneret. Responsum, ut mos erat, obscure eum monuisse videtur ne antequam Athenas pervenisset cum femina concubaret[1]. Cum vero apud hospitem Pittheum in itinere moraretur ille dolo Aegeum ebrium cum filia sua reliquit. Eadem nocte cum Posidone quoque concubuisse dicebatur ita ut Theseus utrum dei an regis filius esset dubitaretur[2]. Filio nato Aegeus calceos et gladium sub ingenti rupe occultavit, quod uni Aethrae indicavit addens si Theseus vir factus rupem sublevare valuisset, ut cum illis pignoribus quibus a patre cognosceretur ad se eum mitteret. Quod ita evenit. Postquam vero Theseus Helenam virginem rapuit Castor Polluxque Athenas venerunt unde Aethram ultionis causa rapuerunt atque ancillam sorori dederunt. Filii morte cognita Aethra se ipsam interfecisse narrabatur[3]

Notae

  1. Oraculum duorum versuum nobis tradidit Plutarchus (op. laud.)ː Ἀσκοῦ τὸν προὔχοντα πόδα, μέγα φέρτατε λαῶν, // μὴ λύσῃς πρὶν δῆμον Ἀθηνέων εἰσαφικέσθαι.
  2. Hyginus 27. Pausanias II.33.
  3. Hyginus 243.

Fontes

Nexus externi