Sunt bini acidi nucleici species: DNA (desoxyribonucleicum acidum) et RNA (ribonucleicum acidum), quae magnopere facti speciebus discrepant. Unumquodque nucleotidum e base nitrogenata componitur cum spina e carbohydrato et radicali phosphate proveniente ex acido phosphorico (H3PO4). Ambo casibus, phosphas duo coniungit nucleotida aut per carbonium tertium aut per quintum, quamobrem si in una catenae extremitate carbo quintus est liber, necesse est in altera extremitate tertium carbonium esse liberum. Attamen spinae acidi DNA constant in carbohydrato desoxyriboso, spinae RNA in carbohydrato riboso. Bases nitrogenatae oriuntur e purina (adeninum et guaninum), vel e pyramidina (DNA, thyminum et cytosinum; RNA, uracilum et cytosinum). Huius modi bases a vinculishydrogenicis iunguntur. Inter cytosinum et guaninum sunt duo vincula hydrogenica, sed inter adeninum et thyminum sunt tria. Ob has varationes, molecula RNA ex singulo filo longo simplici constat, cum DNA ex binis filis duplicem helicam formantibus constet.
Quod ad informationes geneticas propagandas pertinet, reduplicatio DNA in statu metaphasis contigit, et sic fit: enzymum cui nomen est DNA-polymerase, in initio helicam acidi desoxyribonucleici dividit. Postea nucleotida attrahuntur ad DNA quod nunc ex singula serie compositum est, et per vincula hydrogenica helicae formantur.
Transcriptio DNA in RNA et translatio in proteina
Omnes cellulae proteinis utuntur ad sua officia bene gerenda et ad se perpetuandum. Facultas proteinas fabricandi in duabus partibus consistit:
Transcriptio in RNA est primus gradus per quem informationes geneticae in proteinis transferantur. RNA in cellularum nucleo contingit, et in ribosomatibus. In nucleo transcriptio, DNA in RNA maxime accidit, sed etiam in mitochondriis et in chloroplastis.
Plurimum translationis RNA in proteinam in ribosomate, particula plasmatica in cellulabiologica, perficitur. Ribosomata sunt omnia divisa in partes duas, quae sunt maior atque minor subunitates.
Sunt variae formae RNA: mRNA, quod ribonucleicum nuntians est et in nucleo nascitur, informationem geneticam ad ribosomata ferens. Littera m in contractione vocabulimissaticum stat; missaticum vicissim ex voce missum provenit. tRNA est acidum ribonucleicum transferens, quod in translatione genetica acidum aminicum fert. rRNA est pars ribosomatum, quae ex proteinis rRNA constant. rRNA, sicut omnes species RNA, transcriptione fit. Pro tempore nucleolis conditur. Deinde recipit proteinum, finguntque ribonucleotida, quae in cytoplasmate formant ribosomata.