Εἰκονοκλάστης est liber Ioannis Miltoni, mense Octobri anni 1649 editus, in quo auctor defensionem fecit suppliciiCaroli I regis die 30 Ianuarii1649 facti. Titulus Graecus significat "qui imagines Dei, sanctorum, etc. discutit" (vide iconoclastes). Liber Miltoni, qui factionis parlamentariae erat, fuit responsum libro factionis regiae, Εἰκών Βασιλική (imago regia). Plenus igitur titulus est Εἰκονοκλάστης, in Answer to a Book Intitl'd Εἰκών Βασιλική, the Portraiture of His Sacred Majesty in his Solitudes and Sufferings (Εἰκονοκλάστης, responsum libro inscripto 'Εἰκών Βασιλική, imago eius sacrae maiestatis in solitudinibusdoloribusque eius').