Iste articlo ye en proceso de cambio enta la ortografía oficial de Biquipedia (la Ortografía de l'aragonés de l'Academia Aragonesa d'a Luenga). Puez aduyar a completar este proceso revisando l'articlo, fendo-ie los cambios ortograficos necesarios y sacando dimpués ista plantilla.
Que in nostris geruntur temporibus ne aliqua possint attemptari calumnia eternari precepimus memoria litterarum et sigillo et sigillo nostro munimine roborari. Sciant itaque presentes et posteri quod ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone atque marchus Prouincie ob remedium anime mee et parentum meorum et ut pax semper esset inter fratres de Alcala et homines de Terol, dedi terminos ad predictos fratres de Alcala scilicet mihi fuit simile et diuisi eos hoc modo: a Fonte Uallis Spine usque ad Alcala et de uilario Guillelmi Porterii usque ad Alcala et de rivo de Prato rotundo qui uenit de Motorrita usque ad Alcala et de Linars usque ad Alcala, sicut barranchus fundior diuidit et de palomario qui est iuxta castellum de Camps usque ad Alcala mesquita intus stante et de Campet seco de Mora sursum usque ad Alcala, Aumedela intus stante. Intra hos terminos, nemo audeat eis aliquam contrarietatem facere uel iniuriam. Quod si quis hoc stabilimentum uiolauerit, Mille solidos predictis fratribus dabit et corpus suum ad faciendam meam propriam uoluntatem. Insuper dono eis et concedo ut faciant molendina in mea sequia de Terol a meis molendinis usque asut sine contrarietate et iniuria quam nullus eis inferat. Quod si fecerit supradictam penam se nouerit incurrisse. Ut autem hoc donum ratum habeatur et firmiter teneatur, mando et rogo omnibus qui post me uenturi sunt ut pro Dei amore et meo et salute anime mee et suarum, hoc donum et omnia a nobis siue a predecessoribus nostris eis concessa illibata custodiant et custodiri faciant.
(1194)
In Christi nomine sit notum cunctis quod nos Petrus Dei gratia, rex Aragonensium et comes Barchinnonensis attendentes multa grata, utilia, et necessaria seruicia, que ordo Silve-Majoris et fratres de Alcala semper michi et terre mee fecerunt et faciunt, ob remedium anime mee omniumque predecessorum meorum ad exaltationem fidei christiane et ad confusionem inimicorum crucis Christi, cum hac presenti scriptura in perpetuum valitura, corde bono et spontanea uoluntate, damus et concedimus et laudamus ad populandum universis fratribus de Alcala presentibus et futuris, locum illum qui dicitur las Covas de Dominico Arquero (*Castelbispal), que sunt subtus castrum de Linars, cum his terminis et affrontationibus inferius scriptis: ex una parte est riuus qui nascitur a radice castelli de la Moschorola et cadit in rivo de Linars, et de alia parte el cerco qui venit de Peñasalba et cadit in eodem rivo de Linars. Ex tertia parte el cabeço qui dicitur de Lacalador los Pardos de ella equa (aqua?) intus stando usque ad illos ermaniellos de Arenos Chielviella, intus stando usque ad portam de Villamalcha (*Villamaleha), et ex inde usque ad Pennam gulosam ab Ingaluvon de Riuvo intus stando usque ad portum de Abingalbon. Sicut istis terminis et affrontationibus includuntur undique iam dicte Cove. Ita dono et concedo eas predictis fratribus de Alcala et ordini Silve Majoris cum omnibus terminis [1]